- BANUS
- BANUSdignitas, in Dalmatia, Croatia et Hungaria, maximi nominis, quâ qui pollent, totius provinciae administrationem humeris librant suis: hinc Regum Plerumque fratribus, aut liberis committi solita. Ipsis Hungaris hodie Ispan. Βοάνος Constantino de Administr. Imper. c. 30. et 31. Μπάνος Cinnamo. Nec desunt, qui ad hanc dignitatem putent referenda Hesychii illa, Βάννας Βασιλεὺς παρὰ Ι᾿ταλιώταις, οἱ δὲ, μέγιςτος ἄρχων, Bannas Rex apud Italos; alii vero, maximus Princeps. Certe a ban seu bando vel bamo, quô vexillum denotari retro diximus, Bani appellati videntur, quod sub corum vexillis ac signis provinciales militarent. Vide in voce Hispanus infra, et plura hanc in rem, apud Iohannem Seldenum de Titulis Honorar. Part. 2. c. 2. num. 5. Ioh. Lucium. de Regno Dalmatiae l. 6. c. 1. Raynaldum A. C. 1200. num. 46. in Decretis Andereae Regis Hungar. A. C. 1222. c. 25. et Car. du Fresne in Glossar. Item Notis ad Alexiadem p. 347. et ad Cinnamum p. 449. Eius Vicarius Vicebanus dicitur, apud Macrum in Hierolex. Inde Banatus, dignitas et munus Bani, vel Comitatus ac Principatus, Hungaris Bansag. Thvuroczius in Carolo R. Hungariae c. 97. Dionysio tradidit omnia, cum dignitate Banatus. Idem in Maria Rege c. 1. Stephanum --- ad altum Banatus Regni Dalmatiae elevans apicem. Adde dicta, in Bannus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.